Löydetty 100 Tulokset: Cecidit

  • Cecidit corona capitis nostri: væ nobis, quia peccavimus ! (Lamentationes 5, 16)

  • Et factum est in anno sexto, in sexto mense, in quinta mensis, ego sedebam in domo mea, et senes Juda sedebant coram me, et cecidit ibi super me manus Domini Dei. (Prophetia Ezechielis 8, 1)

  • Siquidem ecce cecidit paries: numquid non dicetur vobis: Ubi est litura quam linistis? (Prophetia Ezechielis 13, 12)

  • Propterea hæc dicit Dominus Deus: Væ civitati sanguinum, ollæ cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea ! per partes et per partes suas ejice eam: non cecidit super eam sors. (Prophetia Ezechielis 24, 6)

  • Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei. (Prophetia Danielis 2, 46)

  • Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum: domus Israël cecidit, et non adjiciet ut resurgat. (Prophetia Amos 5, 1)

  • In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit: et reædificabo aperturas murorum ejus, et ea quæ corruerant instaurabo: et reædificabo illud sicut in diebus antiquis, (Prophetia Amos 9, 11)

  • Et dixit vir ad collegam suum: Venite et mittamus sortes, et sciamus quare hoc malum sit nobis. Et miserunt sortes, et cecidit sors super Jonam. (Prophetia Ionae 1, 7)

  • Ulula, abies, quia cecidit cedrus, quoniam magnifici vastati sunt: ululate, quercus Basan, quoniam succisus est saltus munitus. (Prophetia Zachariae 11, 2)

  • et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 25)

  • et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 27)

  • Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt illud. (Evangelium secundum Marcum 4, 4)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina