Löydetty 196 Tulokset: Centum

  • Rex maximus Artaxerxes ab India usque Æthiopiam, centum viginti septem provinciarum principibus et ducibus qui ejus imperio subjecti sunt, salutem. (Liber Esther 13, 1)

  • Rex magnus Artaxerxes ab India usque Æthiopiam, centum viginti septem provinciarum ducibus ac principibus qui nostræ jussioni obediunt, salutem dicit. (Liber Esther 16, 1)

  • Vixit autem Job post hæc centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem: et mortuus est senex, et plenus dierum. (Liber Iob 42, 16)

  • Et erat numerus exercitus ejus, centum millia peditum, et viginti millia equitum, et elephanti triginta duo, docti ad prælium. (Liber I Maccabaeorum 6, 30)

  • Qui missi erant a rege Sennacherib, Domine, quia blasphemaverunt te, exiit angelus, et percussit ex eis centum octoginta quinque millia: (Liber I Maccabaeorum 7, 41)

  • et Antiochum magnum regem Asiæ, qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elephantos, et equitatum, et currus, et exercitum magnum valde, contritum ab eis: (Liber I Maccabaeorum 8, 6)

  • Et convenerunt qui erant de civitate, centum viginti millia virorum, et volebant interficere regem. (Liber I Maccabaeorum 11, 45)

  • et occiderunt in illa die centum millia hominum, et succenderunt civitatem, et ceperunt spolia multa in die illa, et liberaverunt regem. (Liber I Maccabaeorum 11, 48)

  • Et nunc mitte argenti talenta centum, et duos filios ejus obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum. (Liber I Maccabaeorum 13, 16)

  • Et misit pueros, et centum talenta: et mentitus est, et non dimisit Jonathan. (Liber I Maccabaeorum 13, 19)

  • et applicuit Antiochus super Doram cum centum viginti millibus virorum belligeratorum, et octo millibus equitum: (Liber I Maccabaeorum 15, 13)

  • Nam de Joppe et Gazara quæ expostulas, ipsi faciebant in populo plagam magnam, et in regione nostra: horum damus talenta centum. Et non respondit ei Athenobius verbum. (Liber I Maccabaeorum 15, 35)


“Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia.” São Padre Pio de Pietrelcina