Fondare 196 Risultati per: Centum
Rex maximus Artaxerxes ab India usque Æthiopiam, centum viginti septem provinciarum principibus et ducibus qui ejus imperio subjecti sunt, salutem. (Liber Esther 13, 1)
Rex magnus Artaxerxes ab India usque Æthiopiam, centum viginti septem provinciarum ducibus ac principibus qui nostræ jussioni obediunt, salutem dicit. (Liber Esther 16, 1)
Vixit autem Job post hæc centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem: et mortuus est senex, et plenus dierum. (Liber Iob 42, 16)
Et erat numerus exercitus ejus, centum millia peditum, et viginti millia equitum, et elephanti triginta duo, docti ad prælium. (Liber I Maccabaeorum 6, 30)
Qui missi erant a rege Sennacherib, Domine, quia blasphemaverunt te, exiit angelus, et percussit ex eis centum octoginta quinque millia: (Liber I Maccabaeorum 7, 41)
et Antiochum magnum regem Asiæ, qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elephantos, et equitatum, et currus, et exercitum magnum valde, contritum ab eis: (Liber I Maccabaeorum 8, 6)
Et convenerunt qui erant de civitate, centum viginti millia virorum, et volebant interficere regem. (Liber I Maccabaeorum 11, 45)
et occiderunt in illa die centum millia hominum, et succenderunt civitatem, et ceperunt spolia multa in die illa, et liberaverunt regem. (Liber I Maccabaeorum 11, 48)
Et nunc mitte argenti talenta centum, et duos filios ejus obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum. (Liber I Maccabaeorum 13, 16)
Et misit pueros, et centum talenta: et mentitus est, et non dimisit Jonathan. (Liber I Maccabaeorum 13, 19)
et applicuit Antiochus super Doram cum centum viginti millibus virorum belligeratorum, et octo millibus equitum: (Liber I Maccabaeorum 15, 13)
Nam de Joppe et Gazara quæ expostulas, ipsi faciebant in populo plagam magnam, et in regione nostra: horum damus talenta centum. Et non respondit ei Athenobius verbum. (Liber I Maccabaeorum 15, 35)