Löydetty 196 Tulokset: Centum

  • De filiis Caath, Uriel princeps fuit, et fratres ejus centum viginti. (Liber I Paralipomenon 15, 5)

  • De filiis Gersom, Joël princeps: et fratres ejus centum triginta. (Liber I Paralipomenon 15, 7)

  • De filiis Oziel, Aminadab princeps: et fratres ejus centum duodecim. (Liber I Paralipomenon 15, 10)

  • Cepit ergo David mille quadrigas ejus, et septem millia equitum, ac viginti millia virorum peditum, subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi. (Liber I Paralipomenon 18, 4)

  • deditque David numerum eorum quos circuierat: et inventus est omnis numerus Israël, mille millia et centum millia virorum educentium gladium: de Juda autem quadringenta septuaginta millia bellatorum. (Liber I Paralipomenon 21, 5)

  • Ecce ego in paupertate mea præparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum: æris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine ; ligna et lapides præparavi ad universa impendia. (Liber I Paralipomenon 22, 14)

  • Dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque millia, et solidos decem millia: argenti talenta decem millia, et æris talenta decem et octo millia: ferri quoque centum millia talentorum. (Liber I Paralipomenon 29, 7)

  • quadrigam equorum sexcentis argenteis, et equum centum quinquaginta: similiter de universis regnis Hethæorum, et a regibus Syriæ emptio celebrabatur. (Liber II Paralipomenon 1, 17)

  • Numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos qui erant in terra Israël, post dinumerationem quam dinumeravit David pater ejus, et inventi sunt centum quinquaginta millia, et tria millia sexcenti. (Liber II Paralipomenon 2, 17)

  • Porticum vero ante frontem, quæ tendebatur in longum juxta mensuram latitudinis domus, cubitorum viginti: porro altitudo centum viginti cubitorum erat: et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo. (Liber II Paralipomenon 3, 4)

  • Necnon et quasi catenulas in oraculo, et superposuit eas capitibus columnarum: malogranata etiam centum, quæ catenulis interposuit. (Liber II Paralipomenon 3, 16)

  • Necnon et mensas decem: et posuit eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris: phialas quoque aureas centum. (Liber II Paralipomenon 4, 8)


“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina