Löydetty 196 Tulokset: Centum

  • tam Levitæ quam cantores, id est, et qui sub Asaph erant, et qui sub Eman, et qui sub Idithun, filii et fratres eorum vestiti byssinis, cymbalis, et psalteriis, et citharis concrepabant, stantes ad orientalem plagam altaris: et cum eis sacerdotes centum viginti canentes tubis. (Liber II Paralipomenon 5, 12)

  • Mactavit igitur rex Salomon hostias, boum viginti duo millia, arietum centum viginti millia: et dedicavit domum Dei rex, et universus populus. (Liber II Paralipomenon 7, 5)

  • Dedit autem regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosissimas: non fuerunt aromata talia, ut hæc quæ dedit regina Saba regi Salomoni. (Liber II Paralipomenon 9, 9)

  • Venit autem Roboam in Jerusalem, et convocavit universam domum Juda et Benjamin, centum octoginta millia electorum atque bellantium, ut dimicaret contra Israël, et converteret ad se regnum suum. (Liber II Paralipomenon 11, 1)

  • Post istum etiam Jozabad, et cum eo centum octoginta millia expeditorum militum. (Liber II Paralipomenon 17, 18)

  • Senuit autem Jojada plenus dierum, et mortuus est cum esset centum triginta annorum: (Liber II Paralipomenon 24, 15)

  • mercede quoque conduxit de Israël centum millia robustorum, centum talentis argenti. (Liber II Paralipomenon 25, 6)

  • Dixitque Amasias ad hominem Dei: Quid ergo fiet de centum talentis, quæ dedi militibus Israël? Et respondit ei homo Dei: Habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura. (Liber II Paralipomenon 25, 9)

  • Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei: hæc ei præbuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio. (Liber II Paralipomenon 27, 5)

  • Occiditque Phacee filius Romeliæ, de Juda centum viginti millia in die uno, omnes viros bellatores: eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 28, 6)

  • Porro numerus holocaustorum quæ obtulit multitudo, hic fuit: tauros septuaginta, arietes centum, agnos ducentos. (Liber II Paralipomenon 29, 32)

  • Amovit autem eum rex Ægypti cum venisset in Jerusalem, et condemnavit terram centum talentis argenti, et talento auri. (Liber II Paralipomenon 36, 3)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina