Löydetty 44 Tulokset: Corpore
Luctus hominum in corpore ipsorum: nomen autem impiorum delebitur. (Liber Ecclesiasticus 41, 14)
et inclinasti femora tua mulieribus: potestatem habuisti in corpore tuo. (Liber Ecclesiasticus 47, 21)
Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda, (Evangelium secundum Matthaeum 27, 59)
Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus: et sensit corpore quia sanata esset a plaga. (Evangelium secundum Marcum 5, 29)
et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. (Evangelium secundum Lucam 24, 23)
ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria et semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur. (Actus Apostolorum 19, 12)
Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus. (Epistula ad Romanos 6, 12)
Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Epistula ad Romanos 7, 24)
Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: (Epistula ad Romanos 12, 4)
Ego quidem absens corpore, præsens autem spiritu, jam judicavi ut præsens eum, qui sic operatus est, (Epistula I ad Corinthios 5, 3)
Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro. (Epistula I ad Corinthios 6, 20)
Et mulier innupta, et virgo, cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro. (Epistula I ad Corinthios 7, 34)