Löydetty 44 Tulokset: Corpore
Si dixerit pes: Quoniam non sum manus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore? (Epistula I ad Corinthios 12, 15)
Et si dixerit auris: Quoniam non sum oculus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore? (Epistula I ad Corinthios 12, 16)
Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit. (Epistula I ad Corinthios 12, 18)
ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra. (Epistula I ad Corinthios 12, 25)
Sed dicet aliquis: Quomodo resurgunt mortui? qualive corpore venient? (Epistula I ad Corinthios 15, 35)
semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris. (Epistula II ad Corinthios 4, 10)
Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino (Epistula II ad Corinthios 5, 6)
audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum. (Epistula II ad Corinthios 5, 8)
Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium cælum. (Epistula II ad Corinthios 12, 2)
Et scio hujusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit: (Epistula II ad Corinthios 12, 3)
De cetero, nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. (Epistula ad Galatas 6, 17)
et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso. (Epistula ad Ephesios 2, 16)