Löydetty 55 Tulokset: Ecclesia

  • Ecclesia quidem per totam Judæam, et Galilæam, et Samariam habebat pacem, et ædificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione Sancti Spiritus replebatur. (Actus Apostolorum 9, 31)

  • Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia: et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli, christiani. (Actus Apostolorum 11, 26)

  • Eodem autem tempore misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de ecclesia. (Actus Apostolorum 12, 1)

  • Et Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo. (Actus Apostolorum 12, 5)

  • Erant autem in ecclesia quæ erat Antiochiæ, prophetæ et doctores, in quibus Barnabas, et Simon qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchæ collactaneus, et Saulus. (Actus Apostolorum 13, 1)

  • Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phœnicen et Samariam, narrantes conversionem gentium: et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus. (Actus Apostolorum 15, 3)

  • Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis. (Actus Apostolorum 15, 4)

  • Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus: (Actus Apostolorum 15, 22)

  • alii autem aliud clamabant. Erat enim ecclesia confusa: et plures nesciebant qua ex causa convenissent. (Actus Apostolorum 19, 32)

  • Si quid autem alterius rei quæritis, in legitima ecclesia poterit absolvi. (Actus Apostolorum 19, 39)

  • Salutat vos Cajus hospes meus, et universa ecclesia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus, frater. (Epistula ad Romanos 16, 23)

  • Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino: qui vos commonefaciet vias meas, quæ sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni ecclesia doceo. (Epistula I ad Corinthios 4, 17)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina