Löydetty 55 Tulokset: Ecclesia

  • Sæcularia igitur judicia si habueritis: contemptibiles, qui sunt in ecclesia, illos constituite ad judicandum. (Epistula I ad Corinthios 6, 4)

  • Si quis autem videtur contentiosus esse: nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei. (Epistula I ad Corinthios 11, 16)

  • Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum. (Epistula I ad Corinthios 12, 28)

  • Volo autem omnes vos loqui linguis: magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis ; nisi forte interpretetur ut ecclesia ædificationem accipiat. (Epistula I ad Corinthios 14, 5)

  • Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam: quam decem millia verborum in lingua. (Epistula I ad Corinthios 14, 19)

  • Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotæ, aut infideles: nonne dicent quod insanitis? (Epistula I ad Corinthios 14, 23)

  • Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia: sibi autem loquatur, et Deo. (Epistula I ad Corinthios 14, 28)

  • Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia. (Epistula I ad Corinthios 14, 35)

  • Salutant vos ecclesiæ Asiæ. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia: apud quos et hospitor. (Epistula I ad Corinthios 16, 19)

  • ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen. (Epistula ad Ephesios 3, 21)

  • Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus. (Epistula ad Ephesios 5, 24)

  • Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. (Epistula ad Ephesios 5, 32)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina