Löydetty 4364 Tulokset: Ejus
Quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad cælum, et recordatus est Dominus iniquitatum ejus. (Apocalypsis Ioannis 18, 5)
Reddite illi sicut et ipsa reddidit vobis: et duplicate duplicia secundum opera ejus: in poculo, quo miscuit, miscete illi duplum. (Apocalypsis Ioannis 18, 6)
Ideo in una die venient plagæ ejus, mors, et luctus, et fames, et igne comburetur: quia fortis est Deus, qui judicabit illam. (Apocalypsis Ioannis 18, 8)
Et flebunt, et plangent se super illam reges terræ, qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii ejus: (Apocalypsis Ioannis 18, 9)
longe stantes propter timorem tormentorum ejus, dicentes: Væ, væ civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis: quoniam una hora venit judicium tuum. (Apocalypsis Ioannis 18, 10)
Mercatores horum, qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum ejus, flentes, ac lugentes, (Apocalypsis Ioannis 18, 15)
et clamaverunt videntes locum incendii ejus, dicentes: Quæ similis civitati huic magnæ? (Apocalypsis Ioannis 18, 18)
et miserunt pulverem super capita sua, et clamaverunt flentes, et lugentes, dicentes: Væ, væ civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habebant naves in mari de pretiis ejus: quoniam una hora desolata est. (Apocalypsis Ioannis 18, 19)
quia vera et justa judicia sunt ejus, qui judicavit de meretrice magna, quæ corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus ejus. (Apocalypsis Ioannis 19, 2)
Et iterum dixerunt: Alleluja. Et fumus ejus ascendit in sæcula sæculorum. (Apocalypsis Ioannis 19, 3)
Et vox de throno exivit, dicens: Laudem dicite Deo nostro omnes servi ejus: et qui timetis eum pusilli et magni. (Apocalypsis Ioannis 19, 5)
Gaudeamus, et exsultemus: et demus gloriam ei: quia venerunt nuptiæ Agni, et uxor ejus præparavit se. (Apocalypsis Ioannis 19, 7)