Löydetty 163 Tulokset: Ephraim

  • Audiens audivi Ephraim transmigrantem: Castigasti me, et eruditus sum, quasi juvenculus indomitus: converte me, et convertar, quia tu Dominus Deus meus. (Liber Ieremiae 31, 18)

  • Si filius honorabilis mihi Ephraim, si puer delicatus ! quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor ejus. Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum: miserans miserebor ejus, ait Dominus. (Liber Ieremiae 31, 20)

  • et reducam Israël ad habitaculum suum: et pascetur Carmelum et Basan, et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima ejus. (Liber Ieremiae 50, 19)

  • Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud: Judæ, et filiorum Israël sociorum ejus: et tolle lignum alterum, et scribe super illud: Joseph, ligno Ephraim, et cunctæ domui Israël sociorumque ejus. (Prophetia Ezechielis 37, 16)

  • loqueris ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam lignum Joseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israël, quæ sunt ei adjunctæ, et dabo eas pariter cum ligno Juda, et faciam eas in lignum unum: et erunt unum in manu ejus. (Prophetia Ezechielis 37, 19)

  • Et super terminum Manasse, a plaga orientali usque ad plagam maris, Ephraim una. (Prophetia Ezechielis 48, 5)

  • Et super terminum Ephraim, a plaga orientali usque ad plagam maris, Ruben una. (Prophetia Ezechielis 48, 6)

  • Particeps idolorum Ephraim: dimitte eum. (Prophetia Osee 4, 17)

  • Ego scio Ephraim, et Israël non est absconditus a me: quia nunc fornicatus est Ephraim ; contaminatus est Israël. (Prophetia Osee 5, 3)

  • Et respondebit arrogantia Israël in facie ejus, et Israël et Ephraim ruent in iniquitate sua: ruet etiam Judas cum eis. (Prophetia Osee 5, 5)

  • Ephraim in desolatione erit in die correptionis ; in tribubus Israël ostendi fidem. (Prophetia Osee 5, 9)

  • Calumniam patiens est Ephraim, fractus judicio, quoniam cœpit abire post sordes. (Prophetia Osee 5, 11)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina