Löydetty 449 Tulokset: Homo
A me ergo positum est decretum: ut omnis homo qui hanc mutaverit jussionem, tollatur lignum de domum ipsius, et erigatur, et configatur in eo, domus autem ejus publicetur. (Liber Esdrae 6, 11)
Et audierunt Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites : et contristati sunt afflictione magna, quod venisset homo qui quæreret prosperitatem filiorum Israël. (Liber Nehemiae 2, 10)
Et contestatus es eos ut reverterentur ad legem tuam. Ipsi vero superbe egerunt, et non audierunt mandata tua, et in judiciis tuis peccaverunt, quæ faciet homo, et vivet in eis : et dederunt humerum recedentem, et cervicem suam induraverunt, nec audierunt. (Liber Nehemiae 9, 29)
Egressi vero mare Rubrum, deserta Sina montis occupaverunt, in quibus numquam homo habitare potuit, vel filius hominis requievit. (Liber Iudith 5, 14)
non enim quasi homo sic Deus comminabitur, neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur. (Liber Iudith 8, 15)
respondit: Homo, quem rex honorare cupit, (Liber Esther 6, 7)
homo Judæus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulæ regiæ. (Liber Esther 11, 3)
Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo? (Liber Iob 1, 8)
Cui respondens Satan, ait: Pellem pro pelle, et cuncta quæ habet homo dabit pro anima sua ; (Liber Iob 2, 4)
Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo. (Liber Iob 3, 3)
Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur? aut factore suo purior erit vir? (Liber Iob 4, 17)
Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum. (Liber Iob 5, 7)