Trouvé 449 Résultats pour: Homo

  • A me ergo positum est decretum: ut omnis homo qui hanc mutaverit jussionem, tollatur lignum de domum ipsius, et erigatur, et configatur in eo, domus autem ejus publicetur. (Liber Esdrae 6, 11)

  • Et audierunt Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites : et contristati sunt afflictione magna, quod venisset homo qui quæreret prosperitatem filiorum Israël. (Liber Nehemiae 2, 10)

  • Et contestatus es eos ut reverterentur ad legem tuam. Ipsi vero superbe egerunt, et non audierunt mandata tua, et in judiciis tuis peccaverunt, quæ faciet homo, et vivet in eis : et dederunt humerum recedentem, et cervicem suam induraverunt, nec audierunt. (Liber Nehemiae 9, 29)

  • Egressi vero mare Rubrum, deserta Sina montis occupaverunt, in quibus numquam homo habitare potuit, vel filius hominis requievit. (Liber Iudith 5, 14)

  • non enim quasi homo sic Deus comminabitur, neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur. (Liber Iudith 8, 15)

  • respondit: Homo, quem rex honorare cupit, (Liber Esther 6, 7)

  • homo Judæus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulæ regiæ. (Liber Esther 11, 3)

  • Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo? (Liber Iob 1, 8)

  • Cui respondens Satan, ait: Pellem pro pelle, et cuncta quæ habet homo dabit pro anima sua ; (Liber Iob 2, 4)

  • Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo. (Liber Iob 3, 3)

  • Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur? aut factore suo purior erit vir? (Liber Iob 4, 17)

  • Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum. (Liber Iob 5, 7)


“Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só ele nunca nos faltará.” São Padre Pio de Pietrelcina