Löydetty 48 Tulokset: Jordanis

  • Qui dixit ad eos: Sequimini me: tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras. Descenderuntque post eum, et occupaverunt vada Jordanis quæ transmittunt in Moab: et non dimiserunt transire quemquam: (Liber Iudicum 3, 28)

  • Apprehensosque duos viros Madian, Oreb et Zeb, interfecit Oreb in petra Oreb, Zeb vero in torculari Zeb. Et persecuti sunt Madian, capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Jordanis. (Liber Iudicum 7, 25)

  • Occupaveruntque Galaaditæ vada Jordanis, per quæ Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero, fugiens, atque dixisset: Obsecro ut me transire permittatis: dicebant ei Galaaditæ: Numquid Ephrathæus es? quo dicente: Non sum: (Liber Iudicum 12, 5)

  • interrogabant eum: Dic ergo Scibboleth, quod interpretatur Spica. Qui respondebat: Sibboleth: eadem littera spicam exprimere non valens. Statimque apprehensum jugulabant in ipso Jordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo millia. (Liber Iudicum 12, 6)

  • In campestri regione Jordanis fudit ea rex in argillosa terra, inter Sochoth et Sarthan. (Liber I Regum 7, 46)

  • Et levavit pallium Eliæ, quod ceciderat ei: reversusque stetit super ripam Jordanis, (Liber II Regum 2, 13)

  • trans Jordanem quoque ex adverso Jericho contra orientem Jordanis, de tribu Ruben, Bosor in solitudine cum suburbanis suis, et Jassa cum suburbanis suis, (Liber I Paralipomenon 6, 78)

  • In regione Jordanis, fudit ea rex in argillosa terra inter Sochot et Saredatha. (Liber II Paralipomenon 4, 17)

  • Et post eum ædificaverunt sacerdotes, viri de campestribus Jordanis. (Liber Nehemiae 3, 22)

  • Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus. (Liber Iob 40, 18)

  • et Deus meus. Ad meipsum anima mea conturbata est: propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermoniim a monte modico. (Liber Psalmorum 41, 7)

  • Mare vidit, et fugit ; Jordanis conversus est retrorsum. (Liber Psalmorum 113, 3)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina