Löydetty 48 Tulokset: Jordanis

  • Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum? (Liber Psalmorum 113, 5)

  • Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui: et reversi sunt ad ripam Jordanis. (Liber I Maccabaeorum 9, 42)

  • Et audivit Bacchides, et venit die sabbatorum usque ad oram Jordanis in virtute magna. (Liber I Maccabaeorum 9, 43)

  • ecce enim bellum ex adverso, aqua vero Jordanis hinc et inde, et ripæ, et paludes, et saltus: et non est locus divertendi. (Liber I Maccabaeorum 9, 45)

  • qui adimplet quasi Euphrates sensum, qui multiplicat quasi Jordanis in tempore messis: (Liber Ecclesiasticus 24, 36)

  • Si cum peditibus currens laborasti, quomodo contendere poteris cum equis? cum autem in terra pacis securus fueris, quid facies in superbia Jordanis? (Liber Ieremiae 12, 5)

  • Ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam, quia subito currere faciam eum ad illam. Et quis erit electus, quem præponam ei? quis enim similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo? (Liber Ieremiae 49, 19)

  • Ecce quasi leo ascendet, de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam, quia subito currere faciam eum ad illam. Et quis erit electus, quem præponam ei? quis est enim similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo? (Liber Ieremiae 50, 44)

  • Porro plaga orientalis de medio Auran, et de medio Damasci, et de medio Galaad, et de medio terræ Israël, Jordanis disterminans ad mare orientale. Metiemini etiam plagam orientalem. (Prophetia Ezechielis 47, 18)

  • Vox ululatus pastorum, quia vastata est magnificentia eorum: vox rugitus leonum, quoniam vastata est superbia Jordanis. (Prophetia Zachariae 11, 3)

  • Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua. (Evangelium secundum Marcum 1, 5)

  • Et venit in omnem regionem Jordanis, prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum, (Evangelium secundum Lucam 3, 3)


“O santo silêncio nos permite ouvir mais claramente a voz de Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina