Löydetty 645 Tulokset: Juda
Verbum Domini, quod factum est ad Osee, filium Beeri, in diebus Oziæ, Joathan, Achaz, Ezechiæ, regum Juda ; et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israël. (Prophetia Osee 1, 1)
Et domui Juda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo ; et non salvabo eos in arcu et gladio, et in bello, et in equis, et in equitibus. (Prophetia Osee 1, 7)
Et congregabuntur filii Juda et filii Israël pariter ; et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra, quia magnus dies Jezrahel. (Prophetia Osee 1, 11)
Si fornicaris tu, Israël, non delinquat saltem Juda ; et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque juraveritis: Vivit Dominus ! (Prophetia Osee 4, 15)
Facti sunt principes Juda quasi assumentes terminum ; super eos effundam quasi aquam iram meam. (Prophetia Osee 5, 10)
Et ego quasi tinea Ephraim, et quasi putredo domui Juda. (Prophetia Osee 5, 12)
Et vidit Ephraim languorem suum, et Juda vinculum suum ; et abiit Ephraim ad Assur, et misit ad regem ultorem: et ipse non poterit sanare vos, nec solvere poterit a vobis vinculum. (Prophetia Osee 5, 13)
Quoniam ego quasi leæna Ephraim, et quasi catulus leonis domui Juda. Ego, ego capiam, et vadam ; tollam, et non est qui eruat. (Prophetia Osee 5, 14)
Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Juda? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens. (Prophetia Osee 6, 4)
Sed et Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei. (Prophetia Osee 6, 11)
Judicium ergo Domini cum Juda, et visitatio super Jacob: juxta vias ejus, et juxta adinventiones ejus reddet ei. (Prophetia Osee 12, 2)
Quia ecce in diebus illis, et in tempore illo, cum convertero captivitatem Juda et Jerusalem, (Prophetia Ioel 3, 1)