Löydetty 234 Tulokset: Leo
Et exivit Ptolemæus de Ægypto, ipse et Cleopatra filia ejus, et venit Ptolemaidam anno centesimo sexagesimo secundo. (Liber I Maccabaeorum 10, 57)
Et occurrit ei Alexander rex, et dedit ei Cleopatram filiam suam: et fecit nuptias ejus Ptolemaidæ, sicut reges in magna gloria. (Liber I Maccabaeorum 10, 58)
Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim millia peditum, et equitum mille sexcentos: (Liber II Maccabaeorum 11, 11)
favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus: (Liber Proverbiorum 5, 3)
Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus. (Liber Proverbiorum 19, 12)
Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum peccat in animam suam. (Liber Proverbiorum 20, 2)
Dicit piger: Leo est foris ; in medio platearum occidendus sum. (Liber Proverbiorum 22, 13)
Dicit piger: Leo est in via, et leæna in itineribus. (Liber Proverbiorum 26, 13)
Fugit impius nemine persequente ; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit. (Liber Proverbiorum 28, 1)
Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem. (Liber Proverbiorum 28, 15)
leo, fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum ; (Liber Proverbiorum 30, 30)
Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam ; melior est canis vivus leone mortuo. (Liber Ecclesiastes 9, 4)