Löydetty 234 Tulokset: Leo

  • Sex quoque gradus, quibus ascendebatur ad solium, et scabellum aureum, et brachiola duo altrinsecus, et duos leones stantes juxta brachiola, (Liber II Paralipomenon 9, 18)

  • Qui transtulerunt eum de curru in alterum currum, qui sequebatur eum more regio, et asportaverunt eum in Jerusalem: mortuusque est, et sepultus in mausoleo patrum suorum, et universus Juda et Jerusalem luxerunt eum. (Liber II Paralipomenon 35, 24)

  • et sancta Domini Dei sui, quæ præcepit Deus non contingi, in frumento, vino, et oleo, hæc cogitaverunt impendere, et volunt consumere quæ nec manibus deberent contingere: ergo quoniam hæc faciunt, certum est quod in perditionem dabuntur. (Liber Iudith 11, 12)

  • Cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum ut intrarent ad regem, expletis omnibus quæ ad cultum muliebrem pertinebant, mensis duodecimus vertebatur: ita dumtaxat, ut sex mensibus oleo ungerentur myrrhino, et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus uterentur. (Liber Esther 2, 12)

  • Anno quarto regnantibus Ptolemæo et Cleopatra, attulerunt Dosithæus, qui se sacerdotem et Levitici generis ferebat, et Ptolemæus filius ejus, hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemæi filium in Jerusalem. (Liber Esther 11, 1)

  • tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis, et transfer cor illius in odium hostis nostri, ut et ipse pereat, et ceteri qui ei consentiunt. (Liber Esther 14, 13)

  • Rugitus leonis, et vox leænæ, et dentes catulorum leonum contriti sunt. (Liber Iob 4, 10)

  • Tigris periit, eo quod non haberet prædam, et catuli leonis dissipati sunt. (Liber Iob 4, 11)

  • nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat. (Liber Psalmorum 7, 3)

  • Oculi ejus in pauperem respiciunt ; insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem ; rapere pauperem dum attrahit eum. (Liber Psalmorum 9, 30)

  • Susceperunt me sicut leo paratus ad prædam, et sicut catulus leonis habitans in abditis. (Liber Psalmorum 16, 12)

  • Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. (Liber Psalmorum 21, 14)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina