Löydetty 359 Tulokset: Millia
Et fuerunt qui ceciderunt gladio, cum his qui succensi sunt, fere octo millia virorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 85)
Et misit ei Jonathas tria millia virorum fortium Antiochiam: et venerunt ad regem, et delectatus est rex in adventu eorum. (Liber I Maccabaeorum 11, 44)
Et convenerunt qui erant de civitate, centum viginti millia virorum, et volebant interficere regem. (Liber I Maccabaeorum 11, 45)
et occiderunt in illa die centum millia hominum, et succenderunt civitatem, et ceperunt spolia multa in die illa, et liberaverunt regem. (Liber I Maccabaeorum 11, 48)
et ceciderunt de alienigenis in die illa tria millia virorum: et reversus est Jonathas in Jerusalem. (Liber I Maccabaeorum 11, 74)
Retinuit autem secum tria millia virorum: ex quibus remisit in Galilæam duo millia: mille autem venerunt cum eo. (Liber I Maccabaeorum 12, 47)
et misit ad eum Simon duo millia virorum electorum in auxilium, et argentum, et aurum, et vasa copiosa: (Liber I Maccabaeorum 15, 26)
Et elegit de regione viginti millia virorum belligeratorum, et equites: et profecti sunt ad Cendebæum, et dormierunt in Modin. (Liber I Maccabaeorum 16, 4)
et fugerunt usque ad turres, quæ erant in agris Azoti, et succendit eas igni. Et ceciderunt ex illis duo millia virorum, et reversus est in Judæam in pace. (Liber I Maccabaeorum 16, 10)
Erant autem toto triduo octoginta millia interfecti, quadraginta millia vincti, non minus autem venundati. (Liber II Maccabaeorum 5, 14)
Judas vero Machabæus, et qui cum illo erant, introibant latenter in castella: et convocantes cognatos et amicos, et eos qui permanserunt in Judaismo assumentes, eduxerunt ad se sex millia virorum. (Liber II Maccabaeorum 8, 1)
Constituit autem Nicanor, ut regi tributum, quod Romanis erat dandum, duo millia talentorum de captivitate Judæorum suppleret: (Liber II Maccabaeorum 8, 10)