Fondare 359 Risultati per: Millia

  • Et fuerunt qui ceciderunt gladio, cum his qui succensi sunt, fere octo millia virorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 85)

  • Et misit ei Jonathas tria millia virorum fortium Antiochiam: et venerunt ad regem, et delectatus est rex in adventu eorum. (Liber I Maccabaeorum 11, 44)

  • Et convenerunt qui erant de civitate, centum viginti millia virorum, et volebant interficere regem. (Liber I Maccabaeorum 11, 45)

  • et occiderunt in illa die centum millia hominum, et succenderunt civitatem, et ceperunt spolia multa in die illa, et liberaverunt regem. (Liber I Maccabaeorum 11, 48)

  • et ceciderunt de alienigenis in die illa tria millia virorum: et reversus est Jonathas in Jerusalem. (Liber I Maccabaeorum 11, 74)

  • Retinuit autem secum tria millia virorum: ex quibus remisit in Galilæam duo millia: mille autem venerunt cum eo. (Liber I Maccabaeorum 12, 47)

  • et misit ad eum Simon duo millia virorum electorum in auxilium, et argentum, et aurum, et vasa copiosa: (Liber I Maccabaeorum 15, 26)

  • Et elegit de regione viginti millia virorum belligeratorum, et equites: et profecti sunt ad Cendebæum, et dormierunt in Modin. (Liber I Maccabaeorum 16, 4)

  • et fugerunt usque ad turres, quæ erant in agris Azoti, et succendit eas igni. Et ceciderunt ex illis duo millia virorum, et reversus est in Judæam in pace. (Liber I Maccabaeorum 16, 10)

  • Erant autem toto triduo octoginta millia interfecti, quadraginta millia vincti, non minus autem venundati. (Liber II Maccabaeorum 5, 14)

  • Judas vero Machabæus, et qui cum illo erant, introibant latenter in castella: et convocantes cognatos et amicos, et eos qui permanserunt in Judaismo assumentes, eduxerunt ad se sex millia virorum. (Liber II Maccabaeorum 8, 1)

  • Constituit autem Nicanor, ut regi tributum, quod Romanis erat dandum, duo millia talentorum de captivitate Judæorum suppleret: (Liber II Maccabaeorum 8, 10)


“Quando te encontrares diante de Deus, na oração considera-te banhado na luz da verdade, fala-lhe se puderes, deixa simplesmente que te veja e não tenhas preocupação alguma”. São Padre Pio de Pietrelcina