Löydetty 139 Tulokset: Moab

  • super omnia tecta Moab, et in plateis ejus, omnis planctus: quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus. (Liber Ieremiae 48, 38)

  • Quomodo victa est, et ululaverunt? quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est? eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo. (Liber Ieremiae 48, 39)

  • Hæc dicit Dominus: Ecce quasi aquila volabit, et extendet alas suas ad Moab. (Liber Ieremiae 48, 40)

  • Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt: et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis, (Liber Ieremiae 48, 41)

  • et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est. (Liber Ieremiae 48, 42)

  • Pavor, et fovea, et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 48, 43)

  • Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam, et qui conscenderit de fovea capietur laqueo: adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus. (Liber Ieremiae 48, 44)

  • In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes, quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon: et devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus. (Liber Ieremiae 48, 45)

  • Væ tibi, Moab: periisti, popule Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiæ tuæ in captivitatem. (Liber Ieremiae 48, 46)

  • Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus. Hucusque judicia Moab. (Liber Ieremiae 48, 47)

  • Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixerunt Moab et Seir: Ecce sicut omnes gentes, domus Juda: (Prophetia Ezechielis 25, 8)

  • idcirco ecce ego aperiam humerum Moab de civitatibus, de civitatibus, inquam, ejus, et de finibus ejus, inclytas terræ Bethiesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim, (Prophetia Ezechielis 25, 9)


“Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!” São Padre Pio de Pietrelcina