Löydetty 139 Tulokset: Moab

  • Clamabit Hesebon et Eleale, usque Jasa audita est vox eorum ; super hoc expediti Moab ululabunt, anima ejus ululabit sibi. (Liber Isaiae 15, 4)

  • Cor meum ad Moab clamabit ; vectes ejus usque ad Segor, vitulam conternantem ; per ascensum enim Luith flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt. (Liber Isaiae 15, 5)

  • Quoniam circuivit clamor terminum Moab ; usque ad Gallim ululatus ejus, et usque ad puteum Elim clamor ejus. (Liber Isaiae 15, 8)

  • Quia aquæ Dibon repletæ sunt sanguine ; ponam enim super Dibon additamenta ; his qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terræ. (Liber Isaiae 15, 9)

  • Et erit: sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes, sic erunt filiæ Moab in transcensu Arnon. (Liber Isaiae 16, 2)

  • Habitabunt apud te profugi mei ; Moab, esto latibulum eorum a facie vastatoris: finitus est enim pulvis, consummatus est miser, defecit qui conculcabat terram. (Liber Isaiae 16, 4)

  • Audivimus superbiam Moab: superbus est valde ; superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejus plus quam fortitudo ejus. (Liber Isaiae 16, 6)

  • Idcirco ululabit Moab ad Moab ; universus ululabit: his qui lætantur super muros cocti lateris, loquimini plagas suas. (Liber Isaiae 16, 7)

  • Super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit, et viscera mea ad murum cocti lateris. (Liber Isaiae 16, 11)

  • Et erit: cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis, ingredietur ad sancta sua ut obsecret, et non valebit. (Liber Isaiae 16, 12)

  • Hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc. (Liber Isaiae 16, 13)

  • Et nunc locutus est Dominus, dicens: In tribus annis, quasi anni mercenarii, auferetur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur parvus et modicus, nequaquam multus. (Liber Isaiae 16, 14)


“A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo. E isso eu faço assiduamente, noite e dia.” São Padre Pio de Pietrelcina