Löydetty 125 Tulokset: Multis

  • Judas autem arbitratus vere in multis eos utiles, promisit pacem: dextrisque acceptis, discessere ad tabernacula sua. (Liber II Maccabaeorum 12, 12)

  • Ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et Sosipatris: et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur, eo quod multorum ex Judæis parentes haberet ac fratres, quos morte ejus decipi eveniret. (Liber II Maccabaeorum 12, 24)

  • Hic multis temporibus continentiæ propositum tenuit in Judaismo, corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia. (Liber II Maccabaeorum 14, 38)

  • Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit illum. (Liber Proverbiorum 7, 21)

  • Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit. (Liber Proverbiorum 13, 7)

  • Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia. (Liber Ecclesiastes 5, 2)

  • cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris, et in curis multis, et in ærumna atque tristitia. (Liber Ecclesiastes 5, 16)

  • Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus lætatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum, qui cum venerint, vanitatis arguentur præterita. (Liber Ecclesiastes 11, 8)

  • In paucis vexati, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se. (Liber Sapientiae 3, 5)

  • Sapientia enim doctrinæ secundum nomen est ejus, et non est multis manifestata: quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei. (Liber Ecclesiasticus 6, 23)

  • Fili, ne in multis sint actus tui: et si dives fueris, non eris immunis a delicto. Si enim secutus fueris, non apprehendes: et non effugies, si præcucurreris. (Liber Ecclesiasticus 11, 10)

  • Ne retineas ex æquo loqui cum illo, nec credas multis verbis illius: ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis. (Liber Ecclesiasticus 13, 14)


“Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes.” São Padre Pio de Pietrelcina