Löydetty 125 Tulokset: Multis

  • Qui multis utitur verbis lædet animam suam: et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur. (Liber Ecclesiasticus 20, 8)

  • In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quærens. (Liber Ecclesiasticus 32, 12)

  • Qui non est tentatus quid scit? vir in multis expertus cogitabit multa: et qui multa didicit enarrabit intellectum. (Liber Ecclesiasticus 34, 9)

  • Qui non est expertus pauca recognoscit: qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam. (Liber Ecclesiasticus 34, 10)

  • in multis enim escis erit infirmitas, et aviditas appropinquabit usque ad choleram. (Liber Ecclesiasticus 37, 33)

  • In aquis multis semen Nili ; messis fluminis fruges ejus: et facta est negotiatio gentium. (Liber Isaiae 23, 3)

  • Vulgo dicitur: Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra? numquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis: tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. (Liber Ieremiae 3, 1)

  • Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Sume libros istos, librum emptionis hunc signatum, et librum hunc qui apertus est, et pone illos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis: (Liber Ieremiae 32, 14)

  • et domum non ædificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis, nec habebitis: sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris, ut vivatis diebus multis super faciem terræ in qua vos peregrinamini. (Liber Ieremiae 35, 7)

  • Itaque ingressus est Jeremias in domum laci et in ergastulum: et sedit ibi Jeremias diebus multis. (Liber Ieremiae 37, 15)

  • et ut det Dominus virtutem nobis, et illuminet oculos nostros, ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babylonis, et sub umbra Baltassar filii ejus, et serviamus eis multis diebus, et inveniamus gratiam in conspectu eorum. (Liber Baruch 1, 12)

  • Nemo gaudeat super me viduam et desolatam: a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei. (Liber Baruch 4, 12)


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina