Löydetty 217 Tulokset: Nihil
Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum: qui autem judicat me, Dominus est. (Epistula I ad Corinthios 4, 4)
Circumcisio nihil est, et præputium nihil est: sed observatio mandatorum Dei. (Epistula I ad Corinthios 7, 19)
De escis autem quæ idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus. (Epistula I ad Corinthios 8, 4)
Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. (Epistula I ad Corinthios 10, 25)
Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire: omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. (Epistula I ad Corinthios 10, 27)
Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. (Epistula I ad Corinthios 13, 2)
Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. (Epistula I ad Corinthios 13, 3)
Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo: et nihil sine voce est. (Epistula I ad Corinthios 14, 10)
quasi tristes, semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem locupletantes: tamquam nihil habentes, et omnia possidentes. (Epistula II ad Corinthios 6, 10)
Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis. (Epistula II ad Corinthios 11, 5)
Pro hujusmodi gloriabor: pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis. (Epistula II ad Corinthios 12, 5)
Factus sum insipiens, vos me coëgistis. Ego enim a vobis debui commendari: nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apostoli: tametsi nihil sum: (Epistula II ad Corinthios 12, 11)