Löydetty 217 Tulokset: Nihil

  • Oramus autem Deum ut nihil mali faciatis, non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis: nos autem ut reprobi simus. (Epistula II ad Corinthios 13, 7)

  • ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest: Deus personam hominis non accipit): mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt. (Epistula ad Galatas 2, 6)

  • Dico autem: quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium: (Epistula ad Galatas 4, 1)

  • Estote sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis. (Epistula ad Galatas 4, 12)

  • Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. (Epistula ad Galatas 5, 2)

  • Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis: qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille. (Epistula ad Galatas 5, 10)

  • Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. (Epistula ad Galatas 6, 3)

  • nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, (Epistula ad Philippenses 2, 3)

  • Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum. (Epistula ad Philippenses 4, 6)

  • Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 11)

  • Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur: (Epistula I ad Timotheum 4, 4)

  • Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando. (Epistula I ad Timotheum 5, 21)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina