Löydetty 79 Tulokset: Numerus

  • Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus. (Liber Iob 9, 10)

  • Breves dies hominis sunt: numerus mensium ejus apud te est: constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt. (Liber Iob 14, 5)

  • Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus. (Liber Iob 15, 20)

  • Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium ejus dimidietur? (Liber Iob 21, 21)

  • Numquid est numerus militum ejus? et super quem non surget lumen illius? (Liber Iob 25, 3)

  • Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram: numerus annorum ejus inæstimabilis. (Liber Iob 36, 26)

  • Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus ; comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui ut viderem. Multiplicatæ sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me. (Liber Psalmorum 39, 13)

  • Hoc mare magnum et spatiosum manibus ; illic reptilia quorum non est numerus: animalia pusilla cum magnis. (Liber Psalmorum 103, 25)

  • Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus: (Liber Psalmorum 104, 34)

  • Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiæ ejus non est numerus. (Liber Psalmorum 146, 5)

  • Et factum est diluculo, cum elevassent oculos suos, ecce populus multus, cujus non erat numerus, portantes scalas et machinas ut comprehenderent munitionem, et expugnarent eos. (Liber I Maccabaeorum 5, 30)

  • Et erat numerus exercitus ejus, centum millia peditum, et viginti millia equitum, et elephanti triginta duo, docti ad prælium. (Liber I Maccabaeorum 6, 30)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina