Löydetty 79 Tulokset: Numerus

  • Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde: multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei. (Actus Apostolorum 6, 7)

  • Et erat manus Domini cum eis: multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. (Actus Apostolorum 11, 21)

  • Isaias autem clamat pro Israël: Si fuerit numerus filiorum Israël tamquam arena maris, reliquiæ salvæ fient. (Epistula ad Romanos 9, 27)

  • Et vidi, et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni, et animalium, et seniorum: et erat numerus eorum millia millium, (Apocalypsis Ioannis 5, 11)

  • Et numerus equestris exercitus vicies millies dena millia. Et audivi numerum eorum. (Apocalypsis Ioannis 9, 16)

  • Hic sapientia est. Qui habet intellectum, computet numerum bestiæ. Numerus enim hominis est: et numerus ejus sexcenti sexaginta sex. (Apocalypsis Ioannis 13, 18)

  • Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes, quæ sunt super quatuor angulos terræ, Gog, et Magog, et congregabit eos in prælium, quorum numerus est sicut arena maris. (Apocalypsis Ioannis 20, 7)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina