Löydetty 66 Tulokset: Olim Testamentum

  • rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim: appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat. (Liber Genesis 26, 18)

  • Terra gigantum reputata est: et in ipsa olim habitaverunt gigantes, quos Ammonitæ vocant Zomzommim, (Liber Deuteronomii 2, 20)

  • (Olim in Israël sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum: Venite, et eamus ad videntem. Qui enim propheta dicitur hodie, vocabatur olim videns.) (Liber I Samuelis 9, 9)

  • Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus. (Liber Psalmorum 24, 10)

  • Firmamentum est Dominus timentibus eum ; et testamentum ipsius ut manifestetur illis. (Liber Psalmorum 24, 14)

  • Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia. (Liber Psalmorum 49, 5)

  • Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum? (Liber Psalmorum 49, 16)

  • Extendit manum suam in retribuendo ; contaminaverunt testamentum ejus: (Liber Psalmorum 54, 21)

  • Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum. (Liber Psalmorum 73, 20)

  • Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare. (Liber Psalmorum 77, 10)

  • Quoniam cogitaverunt unanimiter ; simul adversum te testamentum disposuerunt: (Liber Psalmorum 82, 6)

  • Disposui testamentum electis meis ; juravi David servo meo: (Liber Psalmorum 88, 4)


“Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros. E qual oração pode ser mais bela e mais aceita a Nossa Senhora do que o Rosario?” São Padre Pio de Pietrelcina