Löydetty 541 Tulokset: Omni
qui judicent populum omni tempore : quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent : leviusque sit tibi, partito in alios onere. (Liber Exodus 18, 22)
Qui judicabant plebem omni tempore : quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes. (Liber Exodus 18, 26)
Et sint parati in diem tertium : in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai. (Liber Exodus 19, 11)
Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi. (Liber Exodus 20, 24)
Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias : ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas. (Liber Exodus 25, 2)
et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere, (Liber Exodus 31, 3)
Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos : Hæc sunt quæ jussit Dominus fieri. (Liber Exodus 35, 1)
implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina, (Liber Exodus 35, 31)
Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies, nec auferes sal fœderis Dei tui de sacrificio tuo: in omni oblatione tua offeres sal. (Liber Leviticus 2, 13)
Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Israël de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Israël. (Liber Leviticus 7, 34)
Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi, (Liber Leviticus 8, 4)
Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua. (Liber Leviticus 8, 10)