Löydetty 223 Tulokset: Omnium
Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor. (Epistula I ad Corinthios 14, 18)
novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi. (Epistula I ad Corinthios 15, 8)
Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere: confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est. (Epistula II ad Corinthios 2, 3)
et viscera ejus abundantius in vobis sunt, reminiscentis omnium vestrum obedientiam: quomodo cum timore et tremore excepistis illum. (Epistula II ad Corinthios 7, 15)
præter illa quæ extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum. (Epistula II ad Corinthios 11, 28)
Dico autem: quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium: (Epistula ad Galatas 4, 1)
Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, (Epistula ad Ephesios 3, 8)
Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis. (Epistula ad Ephesios 4, 6)
et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus: non enim omnium est fides. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 2)
Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus: (Epistula I ad Timotheum 2, 1)
In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium. (Epistula I ad Timotheum 4, 10)
Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. (Epistula I ad Timotheum 6, 10)