Löydetty 223 Tulokset: Omnium

  • ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala: id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere sanctuarii: (Liber Numeri 7, 85)

  • Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai. (Liber Numeri 10, 25)

  • Tam indigenis quam advenis una lex erit omnium, qui peccaverint ignorantes. (Liber Numeri 15, 29)

  • quas cum viderint, recordentur omnium mandatorum Domini, nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes, (Liber Numeri 15, 39)

  • tradetisque eam Eleazaro sacerdoti, qui eductam extra castra, immolabit in conspectu omnium: (Liber Numeri 19, 3)

  • Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine populum derelinquet, et vos causa eritis necis omnium. (Liber Numeri 32, 15)

  • similitudinem omnium jumentorum, quæ sunt super terram, vel avium sub cælo volantium, (Liber Deuteronomii 4, 17)

  • Non facies tibi sculptile, nec similitudinem omnium, quæ in cælo sunt desuper, et quæ in terra deorsum, et quæ versantur in aquis sub terra. (Liber Deuteronomii 5, 8)

  • ubi absque ulla penuria comedes panem tuum, et rerum omnium abundantia perfrueris: cujus lapides ferrum sunt, et de montibus ejus æris metalla fodiuntur: (Liber Deuteronomii 8, 9)

  • eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio, cordisque lætitia, propter rerum omnium abundantiam. (Liber Deuteronomii 28, 47)

  • et illuvie secundarum, quæ egrediuntur de medio feminum ejus, et super liberis qui eadem hora nati sunt. Comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate, qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas. (Liber Deuteronomii 28, 57)

  • et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, in sobole uteri tui, et in fructu jumentorum tuorum, in ubertate terræ tuæ, et in rerum omnium largitate. Revertetur enim Dominus, ut gaudeat super te in omnibus bonis, sicut gavisus est in patribus tuis: (Liber Deuteronomii 30, 9)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina