Löydetty 119 Tulokset: Sarah in mortem
et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitæ ipsius. (Liber Proverbiorum 2, 18)
Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant. (Liber Proverbiorum 5, 5)
Qui autem in me peccaverit, lædet animam suam ; omnes qui me oderunt diligunt mortem. (Liber Proverbiorum 8, 36)
Clementia præparat vitam, et sectatio malorum mortem. (Liber Proverbiorum 11, 19)
In semita justitiæ vita ; iter autem devium ducit ad mortem. (Liber Proverbiorum 12, 28)
Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem. (Liber Proverbiorum 14, 12)
Est via quæ videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem. (Liber Proverbiorum 16, 25)
Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses. (Liber Proverbiorum 24, 11)
Sicut noxius est qui mittit sagittas et lanceas in mortem, (Liber Proverbiorum 26, 18)
Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum. (Liber Sapientiae 1, 12)
Quoniam Deus mortem non fecit, nec lætatur in perditione vivorum. (Liber Sapientiae 1, 13)
et populus quidem tuus mirabiliter transiret, illi autem novam mortem invenirent. (Liber Sapientiae 19, 5)