Löydetty 69 Tulokset: Scientiam
Qui corripit gentes non arguet, qui docet hominem scientiam? (Liber Psalmorum 93, 10)
Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi. (Liber Psalmorum 118, 66)
Sed cum plagis perimeretur, ingemuit, et dixit: Domine, qui habes sanctam scientiam, manifeste tu scis quia cum a morte possem liberari, duros corporis sustineo dolores: secundum animam vero propter timorem tuum libenter hæc patior. (Liber II Maccabaeorum 6, 30)
Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam? (Liber Proverbiorum 1, 22)
tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies, (Liber Proverbiorum 2, 5)
recti sunt intelligentibus, et æqui invenientibus scientiam. (Liber Proverbiorum 8, 9)
Sapientes abscondunt scientiam ; os autem stulti confusioni proximum est. (Liber Proverbiorum 10, 14)
Qui diligit disciplinam diligit scientiam ; qui autem odit increpationes insipiens est. (Liber Proverbiorum 12, 1)
Homo versatus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam. (Liber Proverbiorum 12, 23)
Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam. (Liber Proverbiorum 14, 18)
Lingua sapientium ornat scientiam ; os fatuorum ebullit stultitiam. (Liber Proverbiorum 15, 2)
Labia sapientium disseminabunt scientiam ; cor stultorum dissimile erit. (Liber Proverbiorum 15, 7)