Löydetty 75 Tulokset: Septimo

  • Sex diebus operaberis : septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena. (Liber Exodus 23, 12)

  • et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus : septimo autem die vocavit eum de medio caliginis. (Liber Exodus 24, 16)

  • Sex diebus facietis opus : in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino ; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur. (Liber Exodus 31, 15)

  • inter me et filios Israël, signumque perpetuum ; sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et in septimo ab opere cessavit. (Liber Exodus 31, 17)

  • Sex diebus operaberis ; die septimo cessabis arare et metere. (Liber Exodus 34, 21)

  • et considerabit die septimo: et siquidem lepra ultra non creverit, nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis. (Liber Leviticus 13, 5)

  • Et die septimo contemplabitur: si obscurior fuerit lepra, et non creverit in cute, mundabit eum, quia scabies est: lavabitque homo vestimenta sua, et mundus erit. (Liber Leviticus 13, 6)

  • et die septimo contemplabitur: si creverit in cute lepra, contaminabit eum. (Liber Leviticus 13, 27)

  • et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plagæ carni reliquæ æqualis: (Liber Leviticus 13, 32)

  • Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit eum: lotisque vestibus suis, mundus erit. (Liber Leviticus 13, 34)

  • et die septimo rursus aspiciens, si deprehenderit crevisse, lepra perseverans est: pollutum judicabit vestimentum, et omne in quo fuerit inventa: (Liber Leviticus 13, 51)

  • et die septimo radet capillos capitis, barbamque et supercilia, ac totius corporis pilos. Et lotis rursum vestibus et corpore, (Liber Leviticus 14, 9)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina