Löydetty 75 Tulokset: Septimo

  • et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis. (Liber Numeri 31, 24)

  • Septimo anno facies remissionem, (Liber Deuteronomii 15, 1)

  • Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebræus aut Hebræa, et sex annis servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum: (Liber Deuteronomii 15, 12)

  • Septimo autem die, sacerdotes tollant septem buccinas, quarum usus est in jubilæo, et præcedant arcam fœderis: septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buccinis. (Liber Iosue 6, 4)

  • Die autem septimo, diluculo consurgentes, circuierunt urbem, sicut dispositum erat, septies. (Liber Iosue 6, 15)

  • Cumque septimo circuitu clangerent buccinis sacerdotes, dixit Josue ad omnem Israël: Vociferamini: tradidit enim vobis Dominus civitatem. (Liber Iosue 6, 16)

  • Septem igitur diebus convivii flebat ante eum: tandemque die septimo cum ei esset molesta, exposuit. Quæ statim indicavit civibus suis. (Liber Iudicum 14, 17)

  • Et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum: Quid dulcius melle, et quid fortius leone? Qui ait ad eos: Si non arassetis in vitula mea, non invenissetis propositionem meam. (Liber Iudicum 14, 18)

  • Irruens ergo Zambri, percussit et occidit eum, anno vigesimo septimo Asa regis Juda, et regnavit pro eo. (Liber I Regum 16, 10)

  • Anno vigesimo septimo Asa regis Juda, regnavit Zambri septem diebus in Thersa : porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum. (Liber I Regum 16, 15)

  • Anno autem septimo misit Jojada, et assumens centuriones et milites, introduxit ad se in templum Domini, pepigitque cum eis fœdus: et adjurans eos in domo Domini, ostendit eis filium regis: (Liber II Regum 11, 4)

  • Anno septimo Jehu, regnavit Joas: et quadraginta annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Sebia de Bersabee. (Liber II Regum 12, 1)


“Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação. Que Ela lhe sirva de doce modelo e inspiração na virtude da santa humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina