Löydetty 35 Tulokset: Stulti

  • Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti: (Liber Proverbiorum 24, 30)

  • Grave est saxum, et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior. (Liber Proverbiorum 27, 3)

  • Et dixi in corde meo: Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas. (Liber Ecclesiastes 2, 15)

  • Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum, et futura tempora oblivione cuncta pariter operient: moritur doctus similiter ut indoctus. (Liber Ecclesiastes 2, 16)

  • quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas. (Liber Ecclesiastes 7, 7)

  • Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit. (Liber Ecclesiastes 7, 10)

  • Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem, et quærerem sapientiam, et rationem, et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium: (Liber Ecclesiastes 7, 26)

  • Cor sapientis in dextera ejus, et cor stulti in sinistra illius. (Liber Ecclesiastes 10, 2)

  • Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi. Homines stulti non videbunt eam: longe enim abest a superbia et dolo. (Liber Ecclesiasticus 15, 7)

  • Sagitta infixa femori carnis, sic verbum in corde stulti. (Liber Ecclesiasticus 19, 12)

  • sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistet. (Liber Ecclesiasticus 22, 22)

  • Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. Quomodo dicetis Pharaoni: Filius sapientium ego, filius regum antiquorum? (Liber Isaiae 19, 11)


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina