Znaleziono 35 Wyniki dla: Stulti
Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti: (Liber Proverbiorum 24, 30)
Grave est saxum, et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior. (Liber Proverbiorum 27, 3)
Et dixi in corde meo: Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas. (Liber Ecclesiastes 2, 15)
Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum, et futura tempora oblivione cuncta pariter operient: moritur doctus similiter ut indoctus. (Liber Ecclesiastes 2, 16)
quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas. (Liber Ecclesiastes 7, 7)
Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit. (Liber Ecclesiastes 7, 10)
Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem, et quærerem sapientiam, et rationem, et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium: (Liber Ecclesiastes 7, 26)
Cor sapientis in dextera ejus, et cor stulti in sinistra illius. (Liber Ecclesiastes 10, 2)
Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi. Homines stulti non videbunt eam: longe enim abest a superbia et dolo. (Liber Ecclesiasticus 15, 7)
Sagitta infixa femori carnis, sic verbum in corde stulti. (Liber Ecclesiasticus 19, 12)
sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistet. (Liber Ecclesiasticus 22, 22)
Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. Quomodo dicetis Pharaoni: Filius sapientium ego, filius regum antiquorum? (Liber Isaiae 19, 11)