Löydetty 66 Tulokset: Vide

  • dixitque ad eum: Veni mecum, et vide zelum meum pro Domino. Et impositum in curru suo (Liber II Regum 10, 16)

  • Inclina aurem tuam, et audi: aperi, Domine, oculos tuos, et vide: audi omnia verba Sennacherib, qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem. (Liber II Regum 19, 16)

  • aut tribus annis famem ; aut tribus mensibus te fugere hostes tuos, et gladium eorum non posse evadere ; aut tribus diebus gladium Domini, et pestilentiam versari in terra, et angelum Domini interficere in universis finibus Israël: nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me. (Liber I Paralipomenon 21, 12)

  • Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias. (Liber Thobis 4, 16)

  • Miserere mei, Domine: vide humilitatem meam de inimicis meis, (Liber Psalmorum 9, 14)

  • Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea. (Liber Psalmorum 24, 18)

  • Custodi innocentiam, et vide æquitatem, quoniam sunt reliquiæ homini pacifico. (Liber Psalmorum 36, 37)

  • Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam ; et obliviscere populum tuum, et domum patris tui. (Liber Psalmorum 44, 11)

  • Exsurge in occursum meum, et vide: et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israël, intende ad visitandas omnes gentes: non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem. (Liber Psalmorum 58, 6)

  • Deus virtutum, convertere, respice de cælo, et vide, et visita vineam istam: (Liber Psalmorum 79, 15)

  • Res. Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus. (Liber Psalmorum 118, 153)

  • Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine: in misericordia tua vivifica me. (Liber Psalmorum 118, 159)


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina