Löydetty 66 Tulokset: Vide

  • Et vide si via iniquitatis in me est, et deduc me in via æterna. (Liber Psalmorum 138, 24)

  • audiens vero illa, quasi in somnis vide, et vigilabis. (Liber Ecclesiasticus 13, 17)

  • Vide arcum, et benedic eum qui fecit illum: valde speciosus est in splendore suo. (Liber Ecclesiasticus 43, 12)

  • et dices ad eum: Vide ut sileas ; noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, in ira furoris Rasin, regis Syriæ, et filii Romeliæ ; (Liber Isaiae 7, 4)

  • Inclina, Domine, aurem tuam, et audi ; aperi, Domine, oculos tuos, et vide: et audi omnia verba Sennacherib, quæ misit ad blasphemandum Deum viventem. (Liber Isaiae 37, 17)

  • Quæ audisti, vide omnia ; vos autem, num annuntiastis? Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata sunt quæ nescis. (Liber Isaiae 48, 6)

  • Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa ; (Liber Isaiae 49, 18)

  • Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi ; filii tui de longe venient et filiæ tuæ de latere surgent. (Liber Isaiae 60, 4)

  • Attende de cælo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriæ tuæ. Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum? Super me continuerunt se. (Liber Isaiae 63, 15)

  • Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te. Scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum, et non esse timorem mei apud te, dicit Dominus Deus exercituum. (Liber Ieremiae 2, 19)

  • Quomodo dicis: Non sum polluta ; post Baalim non ambulavi? Vide vias tuas in convalle ; scito quid feceris: cursor levis explicans vias suas. (Liber Ieremiae 2, 23)

  • Leva oculos tuos in directum, et vide ubi non prostrata sis. In viis sedebas, exspectans eos quasi latro in solitudine: et polluisti terram in fornicationibus tuis, et in malitiis tuis. (Liber Ieremiae 3, 2)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina