Löydetty 183 Tulokset: Virum

  • Non laudes virum in specie sua, neque spernas hominem in visu suo. (Liber Ecclesiasticus 11, 2)

  • Patrem et virum confundit audax, et ab impiis non minorabitur: ab utrisque autem inhonorabitur. (Liber Ecclesiasticus 22, 5)

  • Sic et mulier omnis relinquens virum suum, et statuens hæreditatem ex alieno matrimonio: (Liber Ecclesiasticus 23, 32)

  • primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit: secundo in virum suum deliquit: tertio in adulterio fornicata est, et ex alio viro filios statuit sibi. (Liber Ecclesiasticus 23, 33)

  • Manus debiles et genua dissoluta, mulier quæ non beatificat virum suum. (Liber Ecclesiasticus 25, 32)

  • Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitæ illius in pace implebit. (Liber Ecclesiasticus 26, 2)

  • Gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit. (Liber Ecclesiasticus 26, 16)

  • Ante sermonem non laudes virum: hæc enim tentatio est hominum. (Liber Ecclesiasticus 27, 8)

  • Contra malum bonum est, et contra mortem vita: sic et contra virum justum peccator, et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo et duo, et unum contra unum. (Liber Ecclesiasticus 33, 15)

  • fortem, et virum bellatorem, judicem, et prophetam, et ariolum, et senem ; (Liber Isaiae 3, 2)

  • et irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum ; tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem. (Liber Isaiae 3, 5)

  • Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur: tantummodo invocetur nomen tuum super nos ; aufer opprobrium nostrum. (Liber Isaiae 4, 1)


“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina