Znaleziono 183 Wyniki dla: Virum
Non laudes virum in specie sua, neque spernas hominem in visu suo. (Liber Ecclesiasticus 11, 2)
Patrem et virum confundit audax, et ab impiis non minorabitur: ab utrisque autem inhonorabitur. (Liber Ecclesiasticus 22, 5)
Sic et mulier omnis relinquens virum suum, et statuens hæreditatem ex alieno matrimonio: (Liber Ecclesiasticus 23, 32)
primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit: secundo in virum suum deliquit: tertio in adulterio fornicata est, et ex alio viro filios statuit sibi. (Liber Ecclesiasticus 23, 33)
Manus debiles et genua dissoluta, mulier quæ non beatificat virum suum. (Liber Ecclesiasticus 25, 32)
Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitæ illius in pace implebit. (Liber Ecclesiasticus 26, 2)
Gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit. (Liber Ecclesiasticus 26, 16)
Ante sermonem non laudes virum: hæc enim tentatio est hominum. (Liber Ecclesiasticus 27, 8)
Contra malum bonum est, et contra mortem vita: sic et contra virum justum peccator, et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo et duo, et unum contra unum. (Liber Ecclesiasticus 33, 15)
fortem, et virum bellatorem, judicem, et prophetam, et ariolum, et senem ; (Liber Isaiae 3, 2)
et irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum ; tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem. (Liber Isaiae 3, 5)
Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur: tantummodo invocetur nomen tuum super nos ; aufer opprobrium nostrum. (Liber Isaiae 4, 1)