Löydetty 140 Tulokset: desertum cibum

  • Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te: et erunt tam tibi, quam illis in cibum. (Liber Genesis 6, 21)

  • Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum: quasi olera virentia tradidi vobis omnia. (Liber Genesis 9, 3)

  • Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhæ, et universa quæ ad cibum pertinent, et abierunt: (Liber Genesis 14, 11)

  • Fecit ergo eis convivium, et post cibum et potum (Liber Genesis 26, 30)

  • ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis: quatuor reliquas permitto vobis in sementem, et in cibum familiis et liberis vestris. (Liber Genesis 47, 24)

  • Dixit autem Dominus ad Aaron : Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in montem Dei, et osculatus est eum. (Liber Exodus 4, 27)

  • Dicturusque est Pharao super filiis Israël : Coarctati sunt in terra ; conclusit eos desertum. (Liber Exodus 14, 3)

  • Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam. (Liber Exodus 15, 22)

  • Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Israël in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quintodecimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra Ægypti. (Liber Exodus 16, 1)

  • Dixeruntque filii Israël ad eos : Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Ægypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate : cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame ? (Liber Exodus 16, 3)

  • Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus, et uxor ejus ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei. (Liber Exodus 18, 5)

  • Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israël fixit tentoria e regione montis. (Liber Exodus 19, 2)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina