Löydetty 13 Tulokset: particeps

  • Et particeps fuit ut facerent naves quæ irent in Tharsis: feceruntque classem in Asiongaber. (Liber II Paralipomenon 20, 36)

  • Omnis autem provincia et civitas quæ noluerit solemnitatis hujus esse particeps, gladio et igne pereat, et sic deleatur, ut non solum hominibus, sed etiam bestiis invia sit in sempiternum, pro exemplo contemptus et inobedientiæ. (Liber Esther 16, 24)

  • Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua. (Liber Psalmorum 118, 63)

  • Ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum: postea autem fiet socius bonorum, et qui derelictus in ira Dei omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur. (Liber II Maccabaeorum 5, 20)

  • ita fiet, ut non timeas carnificem istum, sed dignus fratribus tuis effectus particeps, suscipe mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam. (Liber II Maccabaeorum 7, 29)

  • Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidæ est. (Liber Proverbiorum 28, 24)

  • Neque cum invidia tabescente iter habebo, quoniam talis homo non erit particeps sapientiæ. (Liber Sapientiae 6, 25)

  • Particeps idolorum Ephraim: dimitte eum. (Prophetia Osee 4, 17)

  • Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem: quia scelus operati sunt. (Prophetia Osee 6, 9)

  • Et dixistis: Quam ob causam? Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuæ, quam tu despexisti: et hæc particeps tua, et uxor fœderis tui. (Prophetia Malachiae 2, 14)

  • Omnia autem facio propter Evangelium: ut particeps ejus efficiar. (Epistula I ad Corinthios 9, 23)

  • Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiæ: parvulus enim est. (Epistula ad Hebraeos 5, 13)


“O meu passado, Senhor, à Tua misericórdia. O meu Presente, ao Teu amor. O meu futuro, à Tua Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina