Löydetty 23 Tulokset: principium

  • Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar. (Liber Genesis 10, 10)

  • Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei ; prior in donis, major in imperio. (Liber Genesis 49, 3)

  • Mensis iste, vobis principium mensium : primus erit in mensibus anni. (Liber Exodus 12, 2)

  • Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam, ait: Principium gentium Amalec, cujus extrema perdentur. (Liber Numeri 24, 20)

  • sed filium odiosæ agnoscet primogenitum, dabitque ei de his quæ habuerit cuncta duplicia: iste est enim principium liberorum ejus, et huic debentur primogenita. (Liber Deuteronomii 21, 17)

  • cujus hoc principium est: a Manaim universam Basan, et cuncta regna Og regis Basan, omnesque vicos Jair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida: (Liber Iosue 13, 30)

  • Surrexerunt ergo vesperi, ut venirent ad castra Syriæ. Cumque venissent ad principium castrorum Syriæ, nullum ibidem repererunt. (Liber II Regum 7, 5)

  • Igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum, ingressi sunt unum tabernaculum, et comederunt et biberunt: tuleruntque inde argentum, et aurum, et vestes, et abierunt, et absconderunt: et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum, et inde similiter auferentes absconderunt. (Liber II Regum 7, 8)

  • Ipse est principium viarum Dei: qui fecit eum applicabit gladium ejus. (Liber Iob 40, 14)

  • Tecum principium in die virtutis tuæ in splendoribus sanctorum: ex utero, ante luciferum, genui te. (Liber Psalmorum 109, 3)

  • Principium verborum tuorum veritas ; in æternum omnia judicia justitiæ tuæ. (Liber Psalmorum 118, 160)

  • Timor Domini principium sapientiæ ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt. (Liber Proverbiorum 1, 7)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina