Löydetty 23 Tulokset: principium

  • Principium sapientiæ: posside sapientiam, et in omni possessione tua acquire prudentiam. (Liber Proverbiorum 4, 7)

  • Principium sapientiæ timor Domini, et scientia sanctorum prudentia. (Liber Proverbiorum 9, 10)

  • Melior est finis orationis quam principium. Melior est patiens arrogante. (Liber Ecclesiastes 7, 9)

  • Et introibit in terram gloriosam, et multæ corruent: hæ autem solæ salvabuntur de manu ejus, Edom, et Moab, et principium filiorum Ammon. (Prophetia Danielis 11, 41)

  • Principium loquendi Domino in Osee. Et dixit Dominus ad Osee: Vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum, quia fornicans fornicabitur terra a Domino. (Prophetia Osee 1, 2)

  • Tumultus quadrigæ stuporis habitanti Lachis: principium peccati est filiæ Sion, quia in te inventa sunt scelera Israël. (Prophetia Michaeae 1, 13)

  • Dicebant ergo ei: Tu quis es? Dixit eis Jesus: Principium, qui et loquor vobis. (Evangelium secundum Ioannem 8, 25)

  • Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens: (Epistula ad Colossenses 1, 18)

  • Ego sum alpha et omega, principium et finis, dicit Dominus Deus: qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens. (Apocalypsis Ioannis 1, 8)

  • Et angelo Laodiciæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit: Amen, testis fidelis et verus, qui est principium creaturæ Dei. (Apocalypsis Ioannis 3, 14)

  • Ego sum alpha et omega, primus et novissimus, principium et finis. (Apocalypsis Ioannis 22, 13)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina