Löydetty 111 Tulokset: signum
Et exierunt pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum. (Evangelium secundum Marcum 8, 11)
Et ingemiscens spiritu, ait: Quid generatio ista signum quærit? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum. (Evangelium secundum Marcum 8, 12)
Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari? (Evangelium secundum Marcum 13, 4)
Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute. (Evangelium secundum Marcum 14, 44)
Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio. (Evangelium secundum Lucam 2, 12)
Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur: (Evangelium secundum Lucam 2, 34)
Et alii tentantes, signum de cælo quærebant ab eo. (Evangelium secundum Lucam 11, 16)
Turbis autem concurrentibus cœpit dicere: Generatio hæc, generatio nequam est: signum quærit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. (Evangelium secundum Lucam 11, 29)
Nam sicut fuit Jonas signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti. (Evangelium secundum Lucam 11, 30)
Interrogaverunt autem illum, dicentes: Præceptor, quando hæc erunt, et quod signum cum fieri incipient? (Evangelium secundum Lucam 21, 7)
Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. (Evangelium secundum Lucam 23, 8)
Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis? (Evangelium secundum Ioannem 2, 18)