Löydetty 111 Tulokset: signum
Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judæa in Galilæam. (Evangelium secundum Ioannem 4, 54)
Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum. (Evangelium secundum Ioannem 6, 14)
Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi? quid operaris? (Evangelium secundum Ioannem 6, 30)
et multi venerunt ad eum, et dicebant: Quia Joannes quidem signum fecit nullum. (Evangelium secundum Ioannem 10, 41)
Propterea et obviam venit ei turba: quia audierunt fecisse hoc signum. (Evangelium secundum Ioannem 12, 18)
dicentes: Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem: manifestum est, et non possumus negare. (Actus Apostolorum 4, 16)
Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis. (Actus Apostolorum 4, 22)
Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei, quæ est in præputio: ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad justitiam: (Epistula ad Romanos 4, 11)
Itaque linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus: prophetiæ autem non infidelibus, sed fidelibus. (Epistula I ad Corinthios 14, 22)
Salutatio, mea manu Pauli: quod est signum in omni epistola, ita scribo. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 17)
Et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi: et clamavit voce magna quatuor angelis, quibus datum est nocere terræ et mari, (Apocalypsis Ioannis 7, 2)
et præceptum est illis ne læderent fœnum terræ, neque omne viride, neque omnem arborem: nisi tantum homines, qui non habent signum Dei in frontibus suis: (Apocalypsis Ioannis 9, 4)