Löydetty 229 Tulokset: sine amore

  • Quis est iste, qui filios Israël posse dicat resistere regi Nabuchodonosor et exercitibus ejus, homines inermes, et sine virtute, et sine peritia artis pugnæ? (Liber Iudith 5, 27)

  • Ut ergo sine congressione pugnæ possis superare eos, pone custodes fontium, ut non hauriant aquam ex eis, et sine gladio interficies eos, vel certe fatigati tradent civitatem suam, quam putant in montibus positam superari non posse. (Liber Iudith 7, 9)

  • Expectemus humiles consolationem ejus, et exquiret sanguinem nostrum de afflictionibus inimicorum nostrorum, et humiliabit omnes gentes, quæcumque insurgunt contra nos, et faciet illas sine honore Dominus Deus noster. (Liber Iudith 8, 20)

  • Vivit autem ipse Dominus, quoniam custodivit me angelus ejus et hinc euntem, et ibi commorantem, et inde huc revertentem, et non permisit me Dominus ancillam suam coinquinari, sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua, in evasione mea, et in liberatione vestra. (Liber Iudith 13, 20)

  • Et quondam vincti pariter sine molestia, non audierunt vocem exactoris. (Liber Iob 3, 18)

  • Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor. (Liber Iob 5, 6)

  • Numquid virere potest scirpus absque humore? aut crescere carectum sine aqua? (Liber Iob 8, 11)

  • In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa. (Liber Iob 9, 17)

  • Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus. (Liber Iob 22, 6)

  • Ecce vos omnes nostis: et quid sine causa vana loquimini? (Liber Iob 27, 12)

  • Mœrens incedebam sine furore ; consurgens, in turba clamabam. (Liber Iob 30, 28)

  • Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ; dentes peccatorum contrivisti. (Liber Psalmorum 3, 8)


“Enquanto tiver medo de ser infiel a Deus, você não será’. Deve-se ter medo quando o medo acaba!” São Padre Pio de Pietrelcina