Löydetty 70 Tulokset: vigilate spes

  • Qui timet Dominum nihil trepidabit: et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus. (Liber Ecclesiasticus 34, 16)

  • Et dicet habitator insulæ hujus in die illa: Ecce hæc erat spes nostra, ad quos confugimus in auxilium, ut liberarent nos a facie regis Assyriorum: et quomodo effugere poterimus nos? (Liber Isaiae 20, 6)

  • quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab æstu ; spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem. (Liber Isaiae 25, 4)

  • Non sis tu mihi formidini: spes mea tu in die afflictionis. (Liber Ieremiae 17, 17)

  • et est spes novissimis tuis, ait Dominus, et revertentur filii ad terminos suos. (Liber Ieremiae 31, 17)

  • Vau. Et dixi: Periit finis meus, et spes mea a Domino. (Lamentationes 3, 18)

  • Jod. Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes. (Lamentationes 3, 29)

  • Et dixit ad me: Fili hominis, ossa hæc universa, domus Israël est. Ipsi dicunt: Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus. (Prophetia Ezechielis 37, 11)

  • Et Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam, et movebuntur cæli et terra ; et Dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum Israël. (Prophetia Ioel 3, 16)

  • Videbit Ascalon, et timebit, et Gaza, et dolebit nimis, et Accaron, quoniam confusa est spes ejus: et peribit rex de Gaza, et Ascalon non habitabitur. (Prophetia Zachariae 9, 5)

  • Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 42)

  • Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 13)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina